monumenta.ch > Victricius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 12, 4
At vero beatissimi, cum Martyrum triumphus, et pompa virtutum nostra tecta succedunt, cur non solvamur in gaudia? Nec deest quod miremur: pro regali amictu praesto est aeterni luminis indumentum. Hic purpura, hic togae liberae sanctorum sunt, hic diademata variis gemmarum distincta luminibus, sapientiae, intellectus, scientiae, veritatis, consilii, fortitudinis, tolerantiae, temperantiae, iustitiae, prudentiae, patientiae, castitatis, istae in lapidibus singulis sunt expressae, scriptaeque virtutes.